monumenta.ch > Plinius > sectio 177

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 177
{LV} Sandaracae quoque propemodum dicta natura est. invenitur autem et in aurariis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis virus sulpuris redolens ac pura friabilisque. valet purgare, sistere, excalfacere, erodere, summa eius dote septica. explet alopecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis; fauces purgat cum melle sumpta vocemque limpidam et canoram facit; suspiriosis et tussientibus iucunde medetur cum resina terebinthina in cibo sumpta, suffita quoque cum cedro ipso nidore isdem medetur.